monumenta.ch > Plinius > sectio 203

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 203
{XXXV} maritare nisi validas inimicum, enecante veloci vitum incremento. serere tripedaneo scrobe necessarium distantes inter sese arboremque singulis pedibus. nihil ibi malleoli atque pastinationis, nulla fodiendi inpendia, utpote cum arbusti ratio hac peculiari dote praestet, quod ab eodem solo ferri fruges et vitibus prodest, superque quod vindicans se altitudo non, ut in vinea, ad arcendas animalium iniurias pariete vel saepe vel fossarum utique inpendio muniri se cogit.